Quam comœdiam brevem primum edidit Theodericus Sacré
With an English Translation by Nicholas de Sutter
Ianus Novák (1921-1984), musurgus Moravus operibus musicis præclarissimus Latinitatisque amore insignis, Camenæ quoque indulgere solebat. Hoc autem libello comœdiola eius continetur adhuc inedita, quam lusit cum in Bohemoslovacia degeret, retrectavit cum patria relicta exul in Italia viveret. Operis argumentum e Petronio est sumptum; siquidem Ianus viduam Ephesiam, narrationem iucundissimam, in scænam revocavit eo consilio, ut actum eum comicum veste donaret musica. Huic vero editioni addita est versio Anglica, præmissa Iani musici et poetæ vita.