What do you think?
Rate this book


144 pages, Paperback
First published January 1, 2010
Hoc libro fabulae continentur, quas Syra liberis Iulii et Aemiliae narrare solet. Iulia, Marcus et Quintus valde his fabulis delectantur. Speramus igitur vos quoque, qui eas lecturi estis, his Graecis Romanisque fabulis delectari posse. Quae certe utiles erunt: nam qui has paginas leget, non modo res utilis ad utendum grammaticas et vocabula Latina, quae in capitulis XXV-XXXIV libri, cui titulus est FAMILIA ROMANA, iam cognovit, certius discet ac memoria retinebit, sed etiam non pauca verba alia facile discere poterit.

Cum primum vero Iuppiter per Mercurium, deorum nuntium, talia scelera cognovit, tantas hominum inuirias severissime puniendas esse putavit. Tatum igitur humanum genus fluctibus perdere statuit. "Perdendum est" inquit, "mortal genus! Pereant homines, cum tam scelesfisint! Puniantur quam celerrime omnes!
Mercurius vero, qui duos homines probos et iustos esse noverat, Iovi suasit ut clemens esset usque parceret. Iuppiter igitur postquam Deucalionem eiusque uxorem, Pyrrham nomine, quos Mercurius praeter ceteros servandos esse censebat, in rate quadam posuit, ventos omnes liberavit, nubibusque atris totum caelum operuit; deinde ingentes imbres de caelo misit, et aquas totius orbis ita auxit, ut omnes terrae mergerentur: omnia mare erant, et litora quoque mari deerant.
