Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Vol. 1: Editum Consilio Et Impensis Academiae Litterarum Caesareae Vindobonensis; Sulpicii Severi Opera ... C. Halmii (Classic Reprint)
Excerpt from Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum
Tis legendis parum uersato exscriptas, quarum ope baud paucos locos corruptos poterat etiam plures sanare, nisi uulgatae quam uocant, quamquam in hoc libro, ut ipsius verbis utar, 'ab homine eccle siae Romanae maxime infenso' profecta erat, nimium addictus fuisset. Iam Hieronymus de Prato ad eam senteÂ…-iam inclinauerat, ut codicem Romanum eum ipsum esse, quem Flacius usurpauerat, existimaret, nec tamen coniecturam suam Jacobo Bernaysio probauit, qui in egregia commentatione, quam de Chro nicis Seueri Berolini a. 1861 edidit, p. 72 negauit fieri potuisse ut Flacius Illyricus, si codice Romano utero tur, tot tantosque errores committeret. Nobis noua co dicis collatione, quam Carolus Zangemeister cu rauit, res, de qua antequam codicis scripturae accu rate cognitae essent dubitare posses, confecta uidetur certis enim argumentis in commentatione academica, quam anno superiore edidi (u. Sz'tzungsberz'chte der lc. Bayer. Academic der Wiss. 1865. Il, 2, p. 37 mihi demonstrasse uideor editionem principem non ex alio codice quam ex Vaticano ?uxisse. De hac re ut caiais suo iudicio uti liceret, in commentarium cri ticum lectiones quoque editionis principis, quam quam omni eam auctoritate carere iam apparet, reci piendas putauimus, sed ita ut inde a libro secundo nonnulla minora eius uitia praetermitteremus. Ne quis autem miretur quod codex, qui quondam in biblio theca ciuitatis Hildesiensis fuerat hodie in Vaticana inueniatur; nam liber ex eo numero est, quos a. 1623 ex bibliotheca Palatina Romam auectos et ex littera rum luce ablatos esse nos Germani hodie quoque summo nostro iure deploramus. Similis est causa.
Born into a noble family of Aquitaine, Sulpicius studied law before being moved to follow the example of St. Martin of Tours. He is an important source on Priscillian, St. Martin, and the Arian-Nicene controversy.