Cacoëthes Scribendi Quotes

Quotes tagged as "cacoëthes-scribendi" Showing 1-1 of 1
Samuel von Pufendorf
“Diu æstuanti commodum succurrebat, quod olim ab erudito apud nostrates viro audiveram, T e u t o n i c o s h o m i n e s i n s a t i a b i l e s c r i b e n d i c a c oe t h es t e n e r e : verum paucissimis datum aliquid producere , quod inventionis acumine , aut genii lepore politi applausum seculi possit provocare. Ne tamen perituræ parcatur chartæ, pleramque turbam petitas passim particulas in unam compingere massam , vix uspiam adspersa judicii mica.
Nec plagii apud ipsos habere crimen , aliorum opera paucis interpolata locis pro novis venditare. Aliquos denique sibi locum inter autores deberi credere, quod diffusius aliquod scriptum in compendium, aut, si Diis placet , in tabellas, memoriæ , an stupiditati juvandæ ? redegerint.”
Samuel von Pufendorf, Severini De Monzambano Veronensis De Statu Imperii Germanici Ad Laelium Fratrem Dominum Trezolani: Liber Unus